Jam ergo hoc noverat Joannes, et noverat Dominum. Quid ergo docuit columba? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc jam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed Domino? numquid hoc jam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mihi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait, Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse est Deus; non ait, ipse est Jesus; non ait, ipse est qui natus est de virgine Maria, posterior te, prior te: non ait hoc; jam enim hoc noverat Joannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive praesentem in terra, sive absentem corpore in coelo et praesentem majestate, sibi retenturum Baptismi potestatem: ne Paulus diceret, Baptismus meus; ne Petrus diceret, Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit, Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse, Evangelium meum: non invenis dixisse, Baptisma meum.