TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit quibus in fine dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores 11Matth. XXII, 13 . Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 12Id. XXVIII, 20 . Dies iste qui circuitu solis hujus impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 13Id. XXV, 34, 41 : ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua 14Id. XVI, 27. Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum 15Luc. XVI, 24-28 . O infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocte es, in qua nemo possit operari.

Notes

  1. 11. Matth. XXII, 13
  2. 12. Id. XXVIII, 20
  3. 13. Id. XXV, 34, 41
  4. 14. Id. XVI, 27
  5. 15. Luc. XVI, 24-28