Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis: Factus sum tanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber 14Psal. LXXXVII, 5, 6 . Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps hujus mundi, diabolum significans venturum in Judaeis persecutoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet 15Joan. XIV, 30, 31 . Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. 16Id. X, 18 . Ecce vere in mortuis liber.