Sed quid est quod sequitur, In domo Patris mei mansiones multae sunt, nisi quia et sibi metuebant? Unde audire debuerunt, Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori, Non cantabit gallus donec ter me neges 2Joan. XIII, 38 ? Tanquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio justior, alius alio sanctior; in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea jubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt 3Matth. XX, 9: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tanquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis, tanquam in coelo, sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus 4I Cor. XV, 41, 42, 28, ut quoniam Deus Charitas est 5I Joan. IV, 8, per charitatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 2. Joan. XIII, 38
- 3. Matth. XX, 9
- 4. I Cor. XV, 41, 42, 28
- 5. I Joan. IV, 8