Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et terra? facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret haec omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 8Psal. CXLVIII, 5 . Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quae sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam?