Aggrediar igitur in ejus manifesta misericordia, cujus est occulta justitia, de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas ipse donaverit, disputare: hucusque enim proposita est, non exposita. Exponendae vero ejus hoc sit exordium; ut meminerimus in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam 8Sap. IX, 15, vitam nos miseram vivere. Sed qui jam redempti per Mediatorem sumus, et Spiritum sanctum pignus accepimus, beatam vitam in spe habemus, etsi re ipsa nondum tenemus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 9Rom. VIII, 24, 25. In malis autem quae quisque patitur, non in bonis quibus fruitur, opus est patientia. Hanc itaque vitam de qua scriptum est, Numquid non tentatio est vita humana super terram 10Job VII, 1 ? in qua quotidie clamamus ad Dominum, Libera nos a malo 11Matth. VI, 13 , cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis: quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. Haec est istorum dierum, quos in hac mortalitate agimus malos, quamvis in ea diligamus videre dies bonos, flenda quidem, sed non reprehendenda conditio. Venit enim de ira Dei justa, de qua Scriptura loquens, Homo, inquit, natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae 12Job XIV, 1 : cum ira Dei non sit ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla justi supplicii constitutio. In hac ira sua Deus non continens, sicut scriptum est, miserationes suas 13Psal. LXXVI, 10, praeter alia solatia miserorum quae generi humano praebere non cessat, in plenitudine temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit Filium suum unigenitum 14Galat. IV, 4, per quem creavit universa, ut manens Deus fieret homo, et esset mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 15I Tim. II, 5: in quem credentes, per lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, et originalis videlicet quod generatio trahit, contra quam maxime regeneratio est instituta, et caeterorum quae male agendo contracta sunt, liberarentur a damnatione perpetua, et viverent in fide et spe et charitate, peregrinantes in hoc saeculo, atque in ejus tentationibus laboriosis et periculosis, consolationibus autem Dei et corporalibus et spiritualibus ambularent ad conspectum ejus, viam tenentes, quod eis factus est Christus. Et quia in ipso quoque ambulantes non sunt sine peccatis, quae de hujus vitae infirmitate subrepunt, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adjuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 16Matth. VI, 12 . Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa: cujus Ecclesiae Petrus apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, universam significabat Ecclesiam, quae in hoc saeculo diversis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibus quatitur, et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra; sicut non Christus a christiano, sed christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, quia dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi 17Id. XVI, 16-19 . Super hanc ergo, inquit, petram quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus 18I Cor. X, 4: super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus 19Id. III, 11. Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per significationem Petrus in petra; qua significatione intelligitur Christus petra. Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia quam significabat Petrus, quamdiu degit in malis, amando et sequendo Christum liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis qui certant pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur, Sequere me, pro qua universitate passus est Christus: de quo dicit idem Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 20I Petr. II, 21 . Ecce propter quod ei dictum est, Sequere me. Est autem alia vita immortalis, quae non est in malis: ibi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in aenigmate videtur 21I Cor. XIII, 12, quando multum in conspicienda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie; una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in adversis, altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura sollicita, altera victoriae pace secura; una in tentationibus adjuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adjutore laetatur; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci; una flagellatur malis, ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret omni malo, ut sine ulla tentatione superbiae cohaereat summo bono; una bona et mala discernit, altera quae sola bona sunt cernit: ergo una bona est, sed adhuc misera; altera melior et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque in hujus saeculi finem, et illic invenit finem: differtur illa complenda post hujus saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic, Sequere me: de illo autem, Sic eum volo manere donec veniam; quid a te? Tu me sequere. Quid enim est hoc? Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi, Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest: Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Sequitur enim Christum, perveniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae: manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur mala hujus mundi in terra morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim ait, Volo eum manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi dixerit, remanere vel permanere; sed, exspectare: quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me sequere, nisi nunc agatur, non pervenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius nos diligit; quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus: nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat ab his quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult remaneamus: ibi amplius, quo vult transeamus, et unde non vult pereamus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur: ametur ab eo Joannes, ut in illa immortalitate servemur.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. Sap. IX, 15
- 9. Rom. VIII, 24, 25
- 10. Job VII, 1
- 11. Matth. VI, 13
- 12. Job XIV, 1
- 13. Psal. LXXVI, 10
- 14. Galat. IV, 4
- 15. I Tim. II, 5
- 16. Matth. VI, 12
- 17. Id. XVI, 16-19
- 18. I Cor. X, 4
- 19. Id. III, 11
- 20. I Petr. II, 21
- 21. I Cor. XIII, 12