TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit 1I Joan. I, 8. Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis 2Rom. VIII, 34: et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 3Matth. VI, 12 . Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 41 Joan. I, 9 , id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra.

Notes

  1. 1. I Joan. I, 8
  2. 2. Rom. VIII, 34
  3. 3. Matth. VI, 12
  4. 4. 1 Joan. I, 9