Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis 32Marc. XIII, 22, 23 . Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi 33Exod. VII, 12, 22, et VIII, 7. Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum 34Act. IX, 40; Simon Magus fecit multa 35Id. VIII, 10: erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in coelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo 36Luc. X, 17-20 . Petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus, non est tamen praecisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 32. Marc. XIII, 22, 23
- 33. Exod. VII, 12, 22, et VIII, 7
- 34. Act. IX, 40
- 35. Id. VIII, 10
- 36. Luc. X, 17-20