« Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. » Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis 16Levit. XXIII, 8 . Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile 17Tract. 20, n. 2; et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 18Joan. VIII, 34 . Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 19Matth. XIII, 57 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 16. Levit. XXIII, 8
- 17. Tract. 20, n. 2
- 18. Joan. VIII, 34
- 19. Matth. XIII, 57