TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Quid dixerit, in sinu, paulo post ait, ubi dicit, supra pectus Jesu. Ipse est Joannes cujus est hoc Evangelium, sicut postea manifestat 3Joan. XXI, 20-24. Erat enim eorum haec consuetudo qui sacras Litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur; et sic se insereret ordini narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Nam et hoc sanctus Matthaeus fecit, qui cum in textu narrationis suae venisset ad seipsum, Vidit, inquit, in telonio sedentem quemdam publicanum, nomine Matthaeum, et ait illi, Sequere me 4Matth. IX, 9 : non ait, Vidit me, et dixit mihi. Hoc fecit et beatus Moyses, ita de seipso tanquam de alio cuncta narravit, et ait: Dixit Dominus ad Moysen 5Exod. VI, 1 . Inusitatius apostolus Paulus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio, sed in Epistola hoc fecit. Nam utique de seipso ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, sive extra corpus, nescio; Deus scit), raptum hujusmodi usque in tertium coelum 6II Cor. XII, 2 . Quocirca quod etiam hic beatus Evangelista non ait, Eram recumbens in sinu Jesu, sed ait, Erat recumbens unus ex discipulis; nostrorum auctorum consuetudinem agnoscamus potius quam miremur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi jactantia devitatur? Hoc quippe narrabat quod ad ejus laudem maximam pertinebat.

Notes

  1. 3. Joan. XXI, 20-24
  2. 4. Matth. IX, 9
  3. 5. Exod. VI, 1
  4. 6. II Cor. XII, 2