Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo 9Psal. LXXIV, 3 . Modo enim non est tempus judicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen justitiam modo, antequam habeat judicium: per justitiam enim perveniet ad judicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi hujus quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs ejus inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia convertatur in judicium 10Psal. XCIII, 14, 15 . Quoadusque justitia quae modo est in sanctis ejus, convertatur in judicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel 11Matth. XIX, 28 . Habebat justitiam Apostolus, sed nondum illud judicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos judicabimus 12I Cor. VI, 3 ? Sit ergo modo tempus juste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, judicandi. Quoadusque justitia, inquit, convertatur in judicium. Hoc erit tempus judicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit judicandus, veniet judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit 13Psal. XLIX, 3 . Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum 14Isai. LIII, 7. Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo 15Id. XLII, 14, sec. LXX ?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 9. Psal. LXXIV, 3
- 10. Psal. XCIII, 14, 15
- 11. Matth. XIX, 28
- 12. I Cor. VI, 3
- 13. Psal. XLIX, 3
- 14. Isai. LIII, 7
- 15. Id. XLII, 14, sec. LXX