TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intendat Charitas vestra: et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in adventu columbae hoc cognosceret Joannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiae firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis Baptismum praeter columbam: ut prosit ei Baptismus praeter columbam, non potest. Intendat Charitas vestra, et intelligat quod dico: nam et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi, non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo: et ego enim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua securum me facit: quid ergo mihi promittis? quare me vis catholicum facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me jam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego autem quando dico, Veni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo: quare dicis, Veni ad me?