TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dicunt Jesu. » Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Judaei occidere, Gentiles videre: sed etiam illi ex Judaeis erant qui clamabant, Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis angularis. Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium intraret 7Rom. XI, 25 . Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; et promittit jam jamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 8Psal. CVII, 6 . Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret.

Notes

  1. 7. Rom. XI, 25
  2. 8. Psal. CVII, 6