TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri Jesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum 1Matth. XXVI, 63, XXVII, 14; Marc. XIV, 61, XV, 5; Luc. XXIII, 7-9, et Joan. XIX, 9: ut non frustra de illo prophetia praecesserit, Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum 2Isai. LIII, 7 ; tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cum ergo judicaretur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.

Notes

  1. 1. Matth. XXVI, 63, XXVII, 14; Marc. XIV, 61, XV, 5; Luc. XXIII, 7-9, et Joan. XIX, 9
  2. 2. Isai. LIII, 7