TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quoniam ergo acceperat Joannes baptismum, qui proprie Joannis diceretur; Dominus autem Jesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est ille per cujus ministerium datur. Talis erat baptismus Joannis, qualis Joannes: baptismus justus tanquam justi, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire judicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiae illius, Vox clamantis in deserto, parate viam Domino 6Isai. XL, 3 . Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus.

Notes

  1. 6. Isai. XL, 3