TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael 1Gen. XXI, 10, natus de libera haeres Isaac 2Id. XXV, 5; natus de libera exhaeredatus Esau 3Id. XXVII, 35, nati de ancillis haeredes filii Jacob 4Id. XLIX. In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum 5Exod. III, 6, 15 . Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes 6Gen. XXII, 18 . Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.

Notes

  1. 1. Gen. XXI, 10
  2. 2. Id. XXV, 5
  3. 3. Id. XXVII, 35
  4. 4. Id. XLIX
  5. 5. Exod. III, 6, 15
  6. 6. Gen. XXII, 18