TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico? Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fieret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic est qui baptizat 20Joan. I, 33 . Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum? quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, sed non sibi.

Notes

  1. 20. Joan. I, 33