Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis 26Philipp. II, 8. Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est 27Joan. XIV, 28 ; sicut et nos vivimus propter ipsum, qui major est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe ejus exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Major enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit.