Recurro ad Joannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Joannes quam haereticus, quomodo melior Joannes quam ebriosus, quomodo melior Joannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicujus scelerati, non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore conjugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur, Alogiemus, bene sit nobis, et tali die festo Januariarum non debes jejunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior, Joannes an ebriosus? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Joannes: nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Joannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? An dicis, In unitate mecum est ebriosus? Ergo Joannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso?