Quando autem ait Joannes Baptista, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 8Joan. III, 34 , de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis 9Coloss. II, 9. Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 10I Tim. II, 5: nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me 11Luc. IV, 18-21 . Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo 12Id. II, 40 . Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei 13Rom. XII, 3 . Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus 14I Cor. XII, 4.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. Joan. III, 34
- 9. Coloss. II, 9
- 10. I Tim. II, 5
- 11. Luc. IV, 18-21
- 12. Id. II, 40
- 13. Rom. XII, 3
- 14. I Cor. XII, 4