Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini Jesu Christi, quadripartitam figuravit ejus Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos suos, ut colligant electos ejus a quatuor ventis 4Matth. XXIV, 31: quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus, Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro 5I Cor. XII, 31 : et alio loco ait, Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi 6Ephes. III, 19 ; itemque alibi, Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis 7Coloss. III, 14 . Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est; merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit, Tu es Christus Filius Dei vivi; et ei dicitur, Tibi dabo claves regni coelorum 8Matth. XVI, 15, 16, 19 , tanquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo ejus est expers qui pertinere invenitur ad totum: a quo toto, sicut graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit: et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto judicio Dei ceditur.