Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam. Sed et si judico ego, judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater 1Joan. VIII, 15-18 . Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem judicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant.