TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo jam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod jubet lex, delectat me ipsa justitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impleta justitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit: « Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Denique ita conclusit: « Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati » 26Rom. VII, 19-25. Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti.

Notes

  1. 26. Rom. VII, 19-25