TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isti ergo Judaei videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis jam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum 3Id. VIII, 13 . Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba ejus haec lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem judicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui 4Prov. XXVII, 2 . Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant. Vos, inquit, secundum carnem judicatis.

Notes

  1. 3. Id. VIII, 13
  2. 4. Prov. XXVII, 2