TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelliguntur, si cum superioribus reperiuntur habere concordiam: convenire enim debent praecedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius dixerat Dominus, « Et si abiero, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis: » deinde addiderat, « Et quo ego vado scitis, et viam scitis; » nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino sermone jam diximus. Quod itaque ait, Ut ubi ego sum, et vos sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est igitur vita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se: et ipsa vita aeterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso 1Joan. V, 26 , cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet vitam, et ipse est quod habet, et quod vita est in ipso, ipse est in seipso: nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quod ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; unde illa vox est, Ad meipsum turbata est anima mea 2Psal. XLI, 7 : atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait, Nemo venit ad Patrem nisi per me; manentes in illo, nec a Patre nos quis quam poterit separare, nec ab illo.

Notes

  1. 1. Joan. V, 26
  2. 2. Psal. XLI, 7