TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apostolis dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et majora horum faciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera majora seipsum facere ostenderet, adjecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso 7I Cor. XV, 10, ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse 8II Cor. XII, 8. Quid dicemus, charissimi? Putabimusne hoc promissum ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit?

Notes

  1. 7. I Cor. XV, 10
  2. 8. II Cor. XII, 8