Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video convenire, nihil nos urget, si Filio dicente, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 12Ephes. I, 4 ; cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando nos in ipso, ut membra ejus essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 13I Tim. II, 5. Sed ille qui per ipsum in quantum Verbum ejus est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea quae non sunt, tanquam sint 14Rom. IV, 17 ; profecto secundum id quod mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit » 15Id. VIII, 28-30.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 12. Ephes. I, 4
- 13. I Tim. II, 5
- 14. Rom. IV, 17
- 15. Id. VIII, 28-30