TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo. Non sic dicit Filius, in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere, In Deo sumus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere, Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit, Qui me vidit, vidit et Patrem 16Joan. XIV, 9 ; et, Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini, est aequalitas Patris: munus servi, est participatio Salvatoris.

Notes

  1. 16. Joan. XIV, 9