TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo tu baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, et dixit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa est. Videte quomodo dat locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante me factus est. Sicut jam diximus, id est, antepositus est mihi. Cujus ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus. Quantum se abjecit? Et ideo multum elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur 10Luc. XIV, 11. Unde debet videre Sanctitas vestra, quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret, Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari, qui dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille dicit, Non ego, sed ille: illi dicunt, Nos. Non est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenti ejus: quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se diceret, et sic diceret, Ille venit post me, qui ante me factus est, cujus tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset. Quando autem nec ad hoc dignum se dicit, vere plenus Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum agnovit, et ex servo amicus fieri meruit.

Notes

  1. 10. Luc. XIV, 11