TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est ergo, inquit, Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Judaeis. Propterea dico, quia rursus quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt, Marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent. Ego autem, inquit, novi eum. Secundum carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur.