Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait: « Erit enim tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur » 5II Tim. IV, 3, 4. Illa enim secreti furtique commemoratio qua dicitur, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas, inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit 6Id. II, 16, 17 . Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas. Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum 7Act. XI, 26: et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim vocatur Homousion, quod est, Ego et Pater unum sumus 8Joan. X, 30 , unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur, Mandatum novum do vobis 9Id. XIII, 34 ; nec Testamentum appellaretur Novum, nec cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi dicit: « O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt » 10I Tim. VI, 20. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. II Tim. IV, 3, 4
- 6. Id. II, 16, 17
- 7. Act. XI, 26
- 8. Joan. X, 30
- 9. Id. XIII, 34
- 10. I Tim. VI, 20