Sed cum dixisset Evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat. Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante jam dixerat: deinde quae secuta sunt jungit. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Jam semel negaverat; ecce iterum. Deinde ut tertia negatio compleatur, Dicit unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat, Animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat, Ter me negabis 17Joan. XIII, 38 . Sed trina Petri negatione completa, jam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de Domino apud Pontium Pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus exordio.