TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem 3Marc. V, 41, 42; resuscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum (Luc. VII, 14, 15) ; resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur; peccatum, mors est animae. Sed aliquando in cogitatione peccatur. Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa occidit te: sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus, resuscitavit illam puellam quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet Ecclesiae matri tuae. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius suscitata est quam frater ejus: de magna malae consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum 4Luc. 37-47 . Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere.

Notes

  1. 3. Marc. V, 41, 42
  2. 4. Luc. 37-47