Modo ergo percurramus breviter quae restant, et videte hic quae commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est Patris et Filii. Et majora his demonstrabit ei opera. Quibus majora? Sanitatibus corporum. Jam et antea tractavimus 20In Tractatu 19, nn. 4, 5, et Tract. 21, n. 5-10, nec immorari debemus. Major est enim resurrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis. Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Demonstrabit, quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum Deus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora: sed homo factus Christus in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: ergo homo factus est in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tanquam in tempore demonstrabit ei opera majora, id est, resurrectionem corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum.