Jam caetera de ipso videamus, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid est, in quo dolus non est? Forte non habebat peccatum? forte non erat aeger? forte illi medicus non erat necessarius? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sibi ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto intentius quaeramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum dicit Dominus; et omnis qui verba latina intelligit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Charitas vestra. Non dolus dolor est: propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tanquam duo corda habet: unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem; et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse dolum, dictum est in Psalmis, Labia dolosa. Quid est, Labia dolosa? Sequitur, In corde et corde locuti sunt mala 23Psal. XI, 3 . Quid est, In corde et corde; nisi duplici corde? Si ergo dolus in isto non erat, sanabilem illum medicus judicavit, non sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis: qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui aegrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem jam sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et justum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non judicavit non esse peccatorem.