TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino (super cujus pectus in convivio discumbebat 1Joan. XIII, 25, ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo ejus corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea volebant Jesum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo 2Id. V, 18 . Quod Judaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat. Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non enim Deus erit major, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Judaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque, charissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus: quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intelligentiam differamus; hoc est, ut etiam si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo, spiritualia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, charissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis 3I Tim. III, 15: pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 25
  2. 2. Id. V, 18
  3. 3. I Tim. III, 15