TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sciens ergo Jesus quia venit hora ejus ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad justitiam omni credenti 5Rom. X, 4 . Finis perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus est Christus 6I Cor. V, 7 . Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tanquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius 7Luc. XVI, 27, 28, et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, charissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intelligendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 8Joan. XV, 13 . Ita sane non prohibemus intelligi, in finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

Notes

  1. 5. Rom. X, 4
  2. 6. I Cor. V, 7
  3. 7. Luc. XVI, 27, 28
  4. 8. Joan. XV, 13