TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum, et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen hujus servi expressit: sicut Lucas solus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum 1Luc. XXII, 51. Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae 2Rom. VII, 6? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar 3Galat. IV, 24. Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 4Rom. VIII, 31, 32 . Verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 5Ephes. V, 2 .

Notes

  1. 1. Luc. XXII, 51
  2. 2. Rom. VII, 6
  3. 3. Galat. IV, 24
  4. 4. Rom. VIII, 31, 32
  5. 5. Ephes. V, 2