Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti? ait illi Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore fici, vidi te. O tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde dicit ei: « Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credis: majus his videbis. » Quid est hoc, « majus his videbis? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. » Fratres, nescio quid majus dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos Dominus vocatos justificavit, quam quod vidit jacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit? Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando vidimus Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis?