Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet quaestionis, cujus a nobis expositio flagitetur. Sed quod adjungit, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in cordibus credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 1Matth. X, 20 . Verbum quippe graecum quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graece dicitur δόξα, unde dictum est verbum δοξάσει, et claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.