Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 11Joan. X, 18, peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, Inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis?