TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 12Ephes. V, 2 . Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo 13Apoc. III, 16: et Deus Christus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit 14Joan. IV, 34 . Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me 15Cant. II, 6 . Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla ejus mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte major, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur.

Notes

  1. 12. Ephes. V, 2
  2. 13. Apoc. III, 16
  3. 14. Joan. IV, 34
  4. 15. Cant. II, 6