Et quomodo habet? Sicut habet Pater. Audi ipsum dicentem, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Fratres, ut potero dicam. Haec sunt enim illa verba quae parvum intellectum perturbant. Quare addidit, in semetipso? Sufficeret ut diceret, Sicut enim Pater habet vitam, sic dedit et Filio habere vitam. Addidit, in semetipso: habet enim in semetipso Pater vitam, habet et Filius in semetipso. Aliquid intelligere nos voluit, in eo quod ait, in semetipso. Et hic secretum in verbo hoc clausum est: pulsetur, ut aperiatur. O Domine, quid est quod dixisti? In semetipso, quare addidisti? Etenim Paulus apostolus quem vivere fecisti, non habebat vitam? Habebat, inquit. Quantum homines mortui ut reviviscant, et ad verbum tuum credendo transeant: cum transierint, non in te habebunt vitam? Habebunt; nam et ego paulo ante dixi, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam. Ergo illi qui in te credunt, habent vitam: et non dixisti, in semetipsis. Cum autem de Patre loquereris, Sicut Pater habet vitam in semetipso: rursus, cum de te loquereris, dixisti, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sicut habet, sic dedit habere. Ubi habet? In semetipso. Ubi dedit habere? In semetipso. Paulus ubi habet? Non in semetipso, sed in Christo. Tu fidelis ubi habes? Non in temetipso, sed in Christo. Videamus si hoc dicit Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus 16Galat. II, 20 . Vita nostra tanquam nostra, id est, de voluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua: vita vero bona de Deo in nobis est, non a nobis; a Deo nobis datur, non a nobis. Christus autem in semetipso habet vitam sicut Pater, quia Verbum Dei. Non modo male vivit, et modo bene vivit: homo autem, modo male, modo bene. Qui male vivebat, in vita sua erat: qui bene vivit, ad vitam Christi transiit. Particeps factus vitae, non eras quod accepisti, et eras qui acciperes: Filius autem Dei non quasi primo fuit sine vita, et accepit vitam. Si enim sic illam acciperet, non eam haberet in semetipso. Quid est enim, in semetipso? Ut ipsa vita ipse esset.