TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixi, o Judaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum aat Deus 15I Cor. III, 7 : hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est.

Notes

  1. 15. I Cor. III, 7