TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino 3Gen. XVII, 10. Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die 4Levit. XII, 3; accepistis in Lege ut vacetis septimo die 5Exod. XX, 10: si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum; an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?

Notes

  1. 3. Gen. XVII, 10
  2. 4. Levit. XII, 3
  3. 5. Exod. XX, 10