Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in saeculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum judicium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; secundum vero alterum judicium, Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet.