Posteaquam Dominus Jesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus. « Judaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. » Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent.