Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem: per columbam, super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem, peractus cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum legimus, Visae, inquit, illis sunt linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 5Act. II, 1-4 . Hac vidimus columbam super Dominum, hac linguas divisas super discipulos congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur simplices, sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non enim tacuit Judaeis: ejus sunt verba illa flammantia, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Magnus impetus: sed columba sine felle saevit. Nam ut noveritis quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit Stephanus lapidari: et qui paulo ante fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicos impetum fecerat, et tanquam violentus invectus erat in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi: venientibus in se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait, Domine, ne statuas illis hoc delictum 6Act. VII, 51, 59 . Inhaeserat unitati columbae. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 7Luc. XXIII, 34 . Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat, quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in columba.