TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica verba, Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus intelligere ideo dictum, Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est, Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconvenienter et hoc intelligi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam 4Psal. XVIII, 6: Verbum enim caro factum est 5Joan. 1, 14, hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri, Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et ideo sermo iste, charissimi, velut ovium sanctarum cibus, si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur.

Notes

  1. 4. Psal. XVIII, 6
  2. 5. Joan. 1, 14