Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde 10Psal. XXXIII, 19. Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis 11Philipp. II, 6-8 . Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 12Joan. I, 1 . Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est 13Matth. XI, 30 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 10. Psal. XXXIII, 19
- 11. Philipp. II, 6-8
- 12. Joan. I, 1
- 13. Matth. XI, 30